Wednesday, September 18, 2013

Sequence of St. Francis

Sanctitatis nova signa
Prodierunt lauda digna
Mira valde et benigna,
In Francisco credita. 
Regulatis novi gregis
Jura dantur novae legis,
Renovantur jussa regis
Per Franciscum tradita. 
Novus ordo, nova vita,
Mundo surgit inaudita,
Restauravit lex sancita
Statum evangelicum. 
Legi Christi pari formae
Reformatur jus conforme,
Tenet ritus datae normae
Culmen apostolicum. 
Corda rudis, vestis dura,
Cingit, tegit sine cura,
Panis datur in mensura,
Calceus abjicitur.

Paupertatem tantum quaerit,
Da terrenis nihil gerit,
Hic Franciscus cuncta terit,
Loculus despicitur. 
Quaerit loca lacrymarum,
Promit voces cor amarum,
Gemit moestus tempus carum
Perditum in saeculo.

Montis antro sequestratus
Plorat, orat humi stratus
Tandem mente serenatus
Latitat ergastulo. 
Ibi vacat rupe tectus,
Ad divina sursum vectus,
Spernit ima judex rectus,
Eligit caelestia.

Carnem frenat sub censura,
Transformatam in figura:
Cibum capit de Scriptura,
Abigit terrestria.

Tunc ab alto vir hierarcha
Venit, ecce Rex monarcha,
Pavet iste patriarcha,
Visione territus.

Defert ille signa Christi,
Cicatrices confert isti,
Dum miratur corde tristi
Passionem tacitus.

Sacrum corpus consignatur,
Manu, pede vulneratur;
Dextrum latus perforatur,
Cruentatur sanguine.

Verba miscens, arcanorum
Multa clarent futurorum,
Videt sanctus vim dictorum
Mystico spiramine. 
The Death of St. Francis - GiottoPatent statim miri clavi 
Foris nigri, intus flavi:
Pungit dolor, poena gravi
Cruciant aculei.

Cessat artis armatura
In membrorum apertura:
Non impressit hos natura,
Non tortura mallei.

Signis crucis,  quae portasti,
Per quae mundum triumphasti,
Carnem, hostem superasti
Inclyta victoria.

Nos, Francisce, tueamur,
In adversis protegamur,
Ut mercede  perfruamur
In caelesti gloria. 
Pater pie, Pater sancte,
Plebs devota, te juvante,
Turba fratrum comitante,
Mereatur praemia.

Fac consortes supernorum,
Quos informas vita morum:
Consequatur grex Minorum
Sempiterna gaudia.
Amen.  Alleluia.

No comments:

Post a Comment